- MONOECUS
- MONOECUSincolis Monaco, Gallis Mourgues, portus et statio Liguriae, paucarum navium capax, ab Albinga oppid. distans stadiis 480. dicitur portus Herculis, quia, teste Serviô, pulsis aliis illic Hercules solus habitavit, vel quod in eius templo alius deorum non colitur. Arcem habet firmissimam, in rupe, et inaccessam cuius Princeps et Dominus, qui a Grimoaldo, filio Pipini, Austrasiae Regisfratre Caroli Martelli, Palatii Magistri An. 713. se oriundum dicit: (de cuius filiis et divisione hereditatis, vide Bouchaeum. l. 8. Hist. Provinc.) neminem superiorem agnoscit, licet sub tutela olim regis Hispani, nunc Galli, praesidium illius in arcem admiserit. Baudrando oppid. est parvum, sed munitum, cum palatio Principis, e gente Grimalda, in ora maris Ligustici; fere in sertum in comitatu Niceensi, cum Mentone et Rocobruna oppidulis, quae eidem Principi subsunt. Vide Herculis Monoeci portus. Ibi incipiunt Alpes maritimae. Virg. l. 6. v. 830. DeCaesare et Pompeio:Aggeribus sacer Alpinis, atque arce Monoeci.Lucan. l. 1. v. 407.——— Solus quâ litbra turbatCircius, et tutâ prohibet statione Monoeci.sil. l. 1. v. 586.Et nebulosa iugis attollere saxa Monaeci.Nic. Lloydius.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.